monumenta.ch > Hieronymus > 9
Hieronymus, De viris illustribus, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ioannes Apostolus, quem Iesus amavit plurimum (Io. XIII, 23, et XIX, 26, et XX, 2, et XXI, 7), filius Zebedaei, frater Iacobi apostoli (Matth. IV, 21, et X, 2; Marc. X, 35; Luc. V, 10), quem Herodes post passionem Domini docellavit (Act. XII, 2 seqq.), novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse.
2 Unde et compulsus est divinam eius nativitatem edicere.
3 Sed et aliam causam huius scripturae ferunt, quod cum legisset Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Ioannis [Ms. tacet Ioannis], historiam texuisse.
4 Praetermisso itaque anno, cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis antequam Ioannes clauderetur in carcerem, gesta narravit: sicut manifestum esse poterit his qui diligenter quatuor Evangeliorum volumina legerint. Quae res etiam διαφωνίαν ( dissonantiam ), quae videtur Ioannis esse cum caeteris, tollit.
5 Scripsit autem et unam Epistolam, cuius exordium est: Quod fuit ab initio, quod audivimus, et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, quae ab universis Ecclesiasticis et eruditis viris probatur.
6 Reliquae autem duae, quarum principium est: Senior Electae dominae et natis eius, et sequentis: Senior Caio charissimo, quem ego diligo in veritate, Ioannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur, etsi nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis Evangelistae esse, super qua re cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus.
7 Quarto decimo igitur anno, secundum post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Patmos insulam relegatus, scripsit Apocalypsim, quam interpretatur Iustinus Martyr et Irenaeus.
8 Interfecto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe redit Ephesum, ibique usque ad Traianum principem perseverans, totas Asiae fundavit rexitque Ecclesias, et confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus, iuxta eamdem urbem sepultus est.
9 Ἰωάννης, ὃν Ἰησοῦς πάνυ ἠγάπησεν, υἱὸς Ζεβεδαίου, ἀδελφὸς Ἰακώβου τοῦ ὑπὸ Ἡρώδου μετὰ τὸ πάθος τοῦ Κυρίου ἀποκεφαλισθέντος, ἔσχατος πάντων ἔγραψεν εὐαγγέλιον παρακληθεὶς παρὰ τῶν τῆς Ἀσίας Ἐπισκόπων, καὶ κατὰ Κηρίνθου καὶ ἄλλων αἱρετικῶν, καὶ μάλιστα τηνικαῦτα τοῦ τῶν Ἐβιωνιτῶν δόγματος ἀνακύψαντος, τῶν φασκόντων τὸν Χριστὸν πρὸς Μαρίας μὴ γεγενῆσθαι.
10 Ὅθεν ἠναγκάσθη τὴν θείαν γέννησιν αὐτοῦ εἰπεῖν.
11 Καὶ ἄλλην δὲ αἰτίαν τούτου τοῦ συγγράμματος φέρουσιν.
12 Ἀναγνοὺς γὰρ Ματθαίου, Μάρκου, καὶ Λουκᾶ τὰ τεύχν, ἐδοκίμασε μὲν τὸ ὕφος τῶν ἱστοριῶν, καὶ ἀληθῆ αὐτοὺς εἰρηκέναι ἐβεβαίωσεν, ἑνὸς δὲ ἐνιαυτοῦ μόνον, ἐν ᾧ καὶ ἔπαθε μετὰ την φυλακὴν Ἰωάννου τὴν ἱστορίαν συντάξαι.
13 Ἐάσας τοίνυν τὸν ἐνιαυτὸν οὗ τὰ πεπραγμένα παρὰ τῶν τριῶν ἐξετέθη, τοῦ ἀνωτέρου χρόνου, πρὶν ἢ τὸν Ἰωάννην ἐμβληθῆναι εἰς τὴν εἰρκτὴν, τὰς πράξεις ἐξέθετο, καθὰ σαφηνισθῆναι δυνήσεται τοῖς ἐπιμελῶς τοῖς τέταρσιν εὐαγγελίοις ἐντυγχάνουσιν.
14 Ὅπερ καὶ τὴν διαφωνίαν τὴν δοκοῦσαν εἶναι Ἰωάννου μετὰ τῶν λοιπῶν εἴργει.
15 Ἔγραψε δὲ μίαν ἐπιστολὴν, ἧς ἡ ἀρχή ἐστι: « Ὃ ἦν ἀπ' ἀρχῆς, « ἥ τις παρὰ πάντων τῶν ἐκκλησιαστικῶν καὶ πεπαιδευμένων ἀνδρῶν ἐγκρίνεται· αἱ δὲ λοιπαὶ δύο, ὧν ἡ ἀρχή ἐστι, πρώτης μὲν, « Ὁ πρεσβύτερος Ἐκλεκτῇ κυρίᾳ, » δευτέρας δὲ, « Ὁ πρεσβύτερος Γαΐῳ τῷ ἀγαπητῳ, » Ἰωάννου πρεσβυτέρου λέγονται.
16 Οὗ ἔτι καὶ νῦν ἕτερον μνῆμα ἐν τῇ Ἐφέσῳ τυγχάνει.
17 Καί τινες νομίζουσι, τὰ δύο μνημεῖα Ἰωάννου εἶναι τοῦ εὐαγγελιστοῦ, περὶ οὗ ἡνίκα κατὰ τάξιν εἰς Παπίαν τὸν τούτου ἀκροατὴν ἔλθωμεν, ἐξηγησόμεθα.
18 Τοιγαροῦν τεσσαρεσκαιδεκάτῳ ἔτει, δεύτερον μετὰ Νέρωνα διωγμὸν κινοῦντος Δομειτιανοῦ, εἰς Πάθμον νῆσον περιορισθεὶς, συνέταξεν Ἀποκάλυψιν, ἣν μετέφρασεν Ἰουστῖνος μάρτυρ καὶ Εἰρηναῖος.
19 Σφαγέντος δὲ Δομειτιανοῦ καὶ τῶν πράξεων αὐτοῦ διὰ τὴν πολλὴν ὠμότητα παρὰ συγκλήτου ἀκυρωθεισῶν, ἐπὶ Νέρουα εἰς Ἔφεσον ἀναζεύξας, ἕως Τραϊανοῦ τοῦ βασιλέως ἐκεῖσε διατελέσας πάσας τὰς τῆς Ἀσίας ἐθεμελίωσε καὶ ᾠκοδόμηκεν ἐκκλησίας, καὶ λίαν γηράσας ἑξηκοστῷ ὀγδόῳ ἐνιαυτῷ, μετὰ τὸ πάθος Κυρίου τελευτήσας, πλησίον τῆς προειρημένης πόλεως ἀξιώθη τῆς κοιμήσεως.



Hieronymus, De viris illustribus, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Hieronymus > 9